SEMIPELAGIANI

SEMIPELAGIANI
SEMIPELAGIANI
Haeretici in Gallia exorti, saeculô 5. qui reiectis Pelagianorum dogmatis ca tamen docuerunt, e quibus in illa per consequentias relabebantur. His Cassianus, natione Scytha, Massiliensis Presbyter, vir alias doctissimus, varii Massiliae eruditi, nec pauci Episcopi, non bene intellectô S. Augustinô, praeiverunt. Nimium arbitrio libero tribuentes, quae Vir hic Dei, de Gratia, et certorum hominum electione docuit, damnaverunt: Qua de re a Prospero monitus, scripsit contra illlos, de Praedestinatione, et Perseverantia. Prosper Ep. ad Aug. ad Ruf. de ingr. etc. Baronius, in Annal. Cassianus, Collat. 2. Cassianum paulo post secutus est Faustus Rhegiensis; quibus adeo Semi-Pelagianorum seu Massiliensium ortum debet haeresis. Praecipua controversia fuit de Praedestinatione et Gratia divina, quam illi a voluntate humana praecedanea vel efficacem vel inefficacem, vel deficientem vel perseverantem suspendebant: denique Deum et Hominem, Gratiam et Liberum arbitrium, concurrentes ac coordinatas constituebant aeternae salutis causas. A quo quidem tempore doctrina haec pestilens altissimas in Ecclesia Christi egit radices, ut hactenus numquam potuerit exstirpari penitus: hodieque gravissimae orthodoxis contra illius sectatores controversiae et certamina intercedunt. Est enim naturalis error; et Gratia, quia particularis est, tantum aliquos imbuit fide mysteriorum Euangelii: unde licet peccatum originis agnoscerent, et Gratiae necesitatem, Universalismi erant defensores acerrimi, Arminianorum aliorumque similium Patriarchae, M. Leydecker Notis ad Hornii Histor. Eccl.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Semipelagianismus — Semipelagianịsmus,   Theologie und Kirchengeschichte: Pelagianismus …   Universal-Lexikon

  • MASSILIENSES — qui et Semipelagiani, vide ibi …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PELAGIUS — I. PELAGIUS Haeresiarcha, A. C. 415. Dequo vide sis Vossium de Historia Pelagiana, Monachus e M. Britannia oriundus, Scotus an Hibernus? Serpens Britannicus proin Prospero dictus. Monachus primô, aliquot annos satis laudabiliter vixit, secundum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ИОАНН КАССИАН РИМЛЯНИН — [лат. Ioannes Cassianus] (IV V вв.), прп. (пам. 29 февр.), аскетический писатель, богослов, один из основателей зап. монашества. Жизнь Прп. Иоанн Кассиан Римлянин. Икона. Кон. XX нач. XXI в. (мон рь Дервент, Румыния) Прп. Иоанн Кассиан Римлянин.… …   Православная энциклопедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”